PROAULA

PROAULA
PROAULA
apud Ordericum Vitalem, l. 2. p. 412. dicitur aedificium seu cubiculum, quod ante aulam est, quae et Salutatorium dicitur, quod in eo excipiantur salutaturi. Aliud fuit Graecis, προαύλιον, de qua voce vide quae habet idem Glossarii Auctor, in Descript. Aedis Sophianae. At Προαύλιον Aristoteli, Rhetoric. l. 3. est quod barbaris praeludium, in tibiis. Sed et Προαύλια Graecis dicebatur primus trium legitimorum dierum, quos in nuptiis habebant, Latine Desponsalia; quod in eo desponderetur Virgo: sicut alter Α᾿παύλια, Latine Decubation, tertius Ε᾿παύλια, Latine Repotia dictus est. Scaliger, Poet. l. 3. c. 101. Vide et supra, ubi de Nuptiis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • SALUTATORIUM — in Communione Romana in Monasteriis Virginum, locus est, in quo ad salutandum advenientes excipiuntur. Praesertim vero sic appellata est exedra Aedi sacrae adiunctaabi Episcopi, priusquam sacra peragerent, salutationes adventantium excipiebant,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”